- BULGARI seu BUGARI Haeretici
- BUlGARI, seu BUGARI HaereticiManichaeorum asseclae, apud Monachum Altissiodor. A. C. 1201. ubi Ervandus Miles, ait, haeresis illius, quam Bulgarorum vocant, coram Legato arguitur. Et A. C. 1206. Hareticos, quos Bulgaros vocant, vehementer statuit insectari, eiusque instantiâ actum est, ut plerique rebus suis exinanirentur, exterminarentur alii, alii cremarentur. Nomenclatione ad eos quoque postea extensâ, quos Albigenses in Francia, alibi Patarinos, Catharos etc. fictis nominibus criminibusque appellare, inimicis eorum visum est. Matthaeus Paris. A. C. 1238. de quodam Roberto Dominicano scribens, qui in Flandriam missus est cum officio Inquisitoris, Ipsos autem nomine vulgari Bugaros appellavit, sive essent Paterini, sive Iovintani, vel Albigenses, vel aliis haeresibus--- maculati. Et Monachus praefatus ad A. C. 1207. Per idem tempus Bulgarorum haeresis exsecranda, errorum omnium faex extrema, in multis serpebat locis tanto nocentius, quanto latentius: sed invaluerat maxime in terra Comitis Tholosani et Principum vicinorum, etc. Horum haeresin a Manete ortam esse, auctor est Albericus in Chron. MS. 1239. ubi Ludovicô IX. imperante, in Campania, ad ignis supplicium Bulgaros fuisse damnetos refert: Sic autem appellari consuevisse, quod Bulgari eorum haeresi maxime infecti essent, ab Orientalibus quippe et Graecis Manichaeis haustâ: quodque summus eorum Pontifex in Bulgaria sedem fixisset, tradit Petrus Siculus in Histor. Manichaeorum. De quo Pontifice, sic Episcopus Portueusis in Epistola apud Matth. Parisium A. C. 1223. Ille homo perditus, qui extollitur supra omne, quod colitur, aut dicitur Deus, iam habes persidiae suae praeambulum haeresiarcham, quem Haeretici Albigenses Papam suum appellant, habitantem in fimbus Bulgarorum, Croatiae et Dalmatiae, iuxta Hungarorum nationem. Ad eum confluunt haeretici Albigenses, ut ad eorum consulta respondeat. Eundem Episcopum et Filium maiorem Ecclesiae Bulgariae appellatum esse Reinerus habet, contra Valdenses c. 6. Vide quoque Marcam Histor. Beneharn. l. 7. num. 2. et seqq. Gallis Bougres appellantur; quô nomine hodieque apud illos veniunt οἱ κτηνοβάται. Sed iidem usurarios sic vocanr omnes, quod praefati haeretici usurariis mercimoniis operam dederint, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. et de Albigensibus, Catharis, Valdensibus, suis locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.